AVENTICUM

AVENTICUM
AVENTICUM
Helvetiorum oppid. Caessar. Wiefelsburg Rhenano, quasi Vivilonis burgus, a restaurarore Vivilone Comite. Avenche Marltano. Civitas Helvetiorum, in lib. provinc. Divisis sub Augusto in XVII. provincias Galliis, sub Provincia Lugdun. quinta fuit. A Ptolemaeo in Sequanis, a Marcellino in Gallia ponitur. Ab Helvetico quartô annô regni conditam, A. M. 4071. fuisse, Vaudi Chronicahabent. Iam Brenni tempore, cuius sedes quibusdam, fuisle docet Viterbiensis Chromca, part. 9. et ab eodem expugnatam. Postmodum inter XII. civitates fuisle videtur, quae ab Helvetiis incensae, tempore Iulii Caesaris, et ab his reducibus reparatae sunt: quô iempore princeps Helvetiorum civitas fnit, Tacit. Annal. l. 17. A Caecina dein; sub Vitellio, caesis prius Helveriis, occupata est. Idem Hist. l. 1. c. 68. sed a Vespasiano, cuius pater Sabinus, civis huius urbis quibusdam creditus, apud helvetios foenus exercuerat, Romanâ coloniâ, cui Flaviae nomen, aucta, et a Tito consummata est. Coloniae foederatae hinc elogiô insignis, ut apparet ex veter. inser. in marmore muri, qui templum Aventicense cingit. Unde non improbabilis est eorum coniectura, qui Aventicenses Vespasiano, in expeditione Iudaica, comites fuisse volunt. Hadr. Vales. illam Coloniam vel a Tito, vel a Domitiano factam, et Coloniam Iuliam Aventicorum dictam fuisse, ait: a Iulia Titi filia, quam Domitianus plusquam patrnus amavit. Certe in nummo Domitiani legitur, Colonia Iulia Avanticorum. Vide illum in Notit. Gall. Sequentibus temporibus, cum Gothi primo Galliam pervaderent, Burgundiones dein hîc sedes fixislent, ab his quoque Aventicum, cum regione vicina, sub iugum redactum est. Donec Martianô et Valentinianô Imperatorib. Vandalorum, Hunnorum, Saxonum, Teutonum, et Alemannorum incursu Imperiô debilitatô, Gallia Belgica ab illis devastata, et plurimae urbes arcesque, inter quas et ipsa haec civitas, funditus eversa est. Sita fuit, iuxta lacum Murtanum. Helvetiorum, ut dictum, caput fuisle, testis est Corn. Tacitus. Ammianus autem scribit, suô tempore desertam fuisle civitatem, sed non ignobilem quondam ex aedificiis semirutis colligi: in quibus instriptiones plurimae Roman. quarum praecipuae Vespasiano, Helvetiorum Euergetae, positae. Apollo hîc olim cultus: longe autem lateque tum eius pomoeria patuisle, ex murorum turriumque vatiis in locis ruderibus, videre est: de quibus vide Ioh. Baptistae Plantini Helvetiam nov. antig. Caput fuit Pagi Aventicensis, vulgo das Wiflispurger gow: quem quidam a Pago Urbigeno distinguunt, alii Aventencensem maiorem eius partem faciunt, cuius pars altera Vaudum, die Waad dicitur. Eius, ut ceterorum, partes, nomina saepe mutârunt: antiquum et ingenitum vocabulum solum circa Friburgum retinuit, ubi Aventici ruinae. Regio Uchtland, seu Nuchtland: et lacus, quem hodie a vicino oppido Moratensem vocant, Uchter see, et lacus Aventicus, appellitatur in antiquis instrumentis. Redeo ad Aventicum: postquam sub Galliae Burgundiaeque Regibus eius rudera fuerunt, pagus solum in pristini lci vestigiis erat, cui et ipsi Aventici nomen haesit. Chlodovaeorum tem pore Episcopatus hîc orrus est, qui postmodum Lausannam translatus, dictique Episcopi Aventicorum. E' quibus A. C. 535. sub Theodeberto Galliae Rege Superius, interfuit contilio Arvernensi. Tandem sub henrico IV. Imperatore praesens oppidum Aventicum, a burcardo Episcopo exstructum est: in quo non pauci Lausannensium Episcopi commorari amaverunt. Hodie in ditione Bernensi. Vide Stumpf. l. 8. Cluver. l. 4.
Remp. Helv. Lugd. Bat. editam, A.C. 1627. et Cl. Ottonem ICtum Not. ad B. Rhenanum Rer. Germ. l. 1. p. 192. et seqq.
Quae caput Helvetiae fueram; iam nominis umbra
Magni, relliquias vix traho parva meas.
longitud. 28. 33. latitud. 46. 34.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Aventicum — was the largest town and capital of Roman Switzerland (Helvetia or Civitas Helvetiorum). Its remains are beside the modern town of Avenches. The city was probably created ex nihilo in the early 1st century AD, as the capital of the recently… …   Wikipedia

  • Aventĭcum — (a. Geogr.), Hauptstadt der Tiguriner im Belgischen Gallien, seit der Zeit des Kaisers Trajanus eine römische Colonie, mit dem Beinamen Pia Flavia Constans Emerita; jetzt Avenches, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Aventĭcum — Aventĭcum, Stadt, s. Avenches …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Aventicum — Amphitheater Aventicum war der Hauptort der römischen Civitas Helvetiorum im Schweizer Mittelland und politisches, religiöses und wirtschaftliches Zentrum der Helvetier. Die römische Stadt befand sich an der Stelle des heutigen Avenches. Es war… …   Deutsch Wikipedia

  • Aventicum — 46° 52′ 48″ N 7° 02′ 56″ E / 46.880, 7.049 Aventicum, situé sur le plateau suisse …   Wikipédia en Français

  • Aventicum — geographical name see Avenches …   New Collegiate Dictionary

  • Wifflisburg — Avenches Basisdaten Kanton: Waadt Bezirk: Broye Vully …   Deutsch Wikipedia

  • Wiflisburg — Avenches Basisdaten Kanton: Waadt Bezirk: Broye Vully …   Deutsch Wikipedia

  • IISHF Inline-Skaterhockey-Europapokal 2010 — Der 13. IISHF Inline Skaterhockey Europapokal fand vom 6. August 8. August 2010 in Rødovre, Dänemark statt. Inhaltsverzeichnis 1 Teilnehmer 2 Vorrunde 2.1 Gruppe A …   Deutsch Wikipedia

  • Avenches — Basisdaten Staat: Schweiz Kanton …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”